Nuove leve: prodigi ed espiazioni - Livio
In Siciliam tria milia militum sunt scripta [et] quia quod roboris ea prouincia habuerat in Africam transuectum fuerat; et quia ne qua classis ex Africa traiceret quadraginta nauibus custodiri placuerat Siciliae maritimam oram, tredecim nouas naues Uillius secum in Siciliam duxit, ceterae in Sicilia ueteres refectae. huic classi M. Pomponius prioris anni praetor prorogato imperio praepositus nouos milites ex Italia aduectos in naues imposuit. parem nauium numerum Cn. Octauio praetori item prioris anni cum pari iure imperii ad tuendam Sardiniae oram patres decreuerunt; Lentulus praetor duo milia militum dare in naues iussus. et Italiae ora, quia incertum erat quo missuri classem Carthaginienses forent, uidebantur autem quicquid nudatum praesidiis esset petituri, M. Marcio praetori prioris anni cum totidem nauibus tuenda data est. tria milia militum in eam classem ex decreto patrum consules scripserunt et duas legiones urbanas ad incerta belli. Hispaniae cum exercitibus imperioque ueteribus imperatoribus, L. Lentulo et L. Manlio Acidino, decretae. uiginti omnino legionibus et centum sexaginta nauibus longis res Romana eo anno gesta. Praetores in prouincias ire iussi: consulibus imperatum ut priusquam ab urbe proficiscerentur ludos magnos facerent quos T. Manlius Torquatus dictator in quintum annum uouisset si eodem statu res publica staret. et nouas religiones excitabant in animis hominum prodigia ex pluribus locis nuntiata. aurum in Capitolio corui non lacerasse tantum rostris crediti sed etiam edisse; mures Antii coronam auream adrosere; circa Capuam omnem agrum locustarum uis ingens, ita ut unde aduenissent parum constaret, compleuit; eculeus Reate cum quinque pedibus natus; Anagniae sparsi primum ignes in caelo, dein fax ingens arsit; Frusinone arcus solem tenui linea amplexus est, circulum deinde ipsum maior solis orbis extrinsecus inclusit; Arpini terra campestri agro in ingentem sinum consedit; consulum alteri primam hostiam immolanti caput iocineris defuit. ea prodigia maioribus hostiis procurata; editi a collegio pontificum dei quibus sacrificaretur.
Livio, ab U. c. 30. 2
Vuoi diventare un bravo traduttore? Strumenti per il recupero: i CD di latino e Una novità per chi ha il debito di greco Da oggi il libro “Latinovivo” è disponibile anche in formato elettronico I nostri libri di versioni già tradotte
|
In questa sezione sei il visitatore numero |