Gli Edui boicottano Cesare -
Cesare
Cesare chiede insistentemente i frumento agli Edui, ma questi di
giorno in giorno rimandano, mettendolo in difficoltà
VAI ALLA STRUTTURA
Interim cotidie Caesar Haeduos frumentum, quod essent publice polliciti,
flagitare. Nam propter frigora
–quod Gallia sub septentrionibus, ut ante dictum est, posita
est–non modo frumenta in agris matura non erant, sed ne pabuli quidem
satis magna copia suppetebat. Eo autem frumento, quod flumine Arari
navibus subvexerat, propterea minus uti poterat quod iter ab Arari
Helvetii averterant, a quibus discedere nolebat. Diem ex die ducere
Headui: conferri, comportari, adesse dicere. Ubi se diutius duci
intellexit et diem instare, quo die frumentum militibus metiri oporteret,
convocatis eorum principibus, quorum magnam copiam in castris habebat,
in his Diviciaco et Lisco qui summo magistratui praeerat, quem
vergobretum appellant Haedui, qui creatur annuus et vitae necisque in
suos habet potestatem, graviter eos accusat quod, cum neque emi neque ex
agris sumi posset, tam necessario tempore, tam propinquis hostibus ab
iis non sublevetur, praesertim cum magna ex parte eorum precibus
adductus bellum susceperit. Multo etiam gravius, quod sit destitutus,
queritur.
Cesare, B.G. 1. 16
sei il visitatore
numero
|