La spada di Damocle - Cicerone
L’espressione “spada di Damocle” è diventata,
nell’uso corrente, sinonimo
di un pericolo che può abbattersi da un momento all’altro sulla testa di
una persona. In questo
significativo episodio potrai capirne il perché. VAI ALLA STRUTTURA CON LE NOTE
Duodequadraginta annos tyrannus1 Syracusanorum fuit Dionysius, cum quinque et viginti natus annos dominatum occupavisset. Qua pulchritudine urbem, quibus autem opibus praeditam servitute oppressam tenuit civitatem! Cum quidam ex eius adsentatoribus, Damocles, commemoraret in sermone copias eius, opes, maiestatem dominatus, rerum abundantiam, magnificentiam aedium regiarum negaretque umquam beatiorem quemquam fuisse: “Visne igitur,” inquit “o Damocle, quoniam te haec vita delectat, ipse eam degustare et fortunam experiri meam?”. Cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto, strato pulcherrimo textili stragulo magnificis operibus picto, abacosque compluris ornavit argento auroque caelato. Tum ad mensam eximia forma pueros delectos iussit consistere eosque nutum illius intuentis diligenter ministrare. Aderant unguenta, coronae, incendebantur odores, mensae conquisitissimis epulis extruebantur: fortunatus sibi Damocles videbatur. In hoc medio apparatu fulgentem gladium e lacunari saeta equina aptum demitti iussit, ut impenderet illius beati cervicibus. Itaque nec pulchros illos ministratores aspiciebat nec plenum artis argentum nec manum porrigebat in mensam; iam ipsae defluebant coronae; denique exoravit tyrannum ut abire liceret, quod iam beatus nollet esse. Satisne videtur declarasse Dionysius nihil esse ei beatum, cui semper aliqui terror impendeat? (1) Dionigi I, tiranno di Siracusa dal 405 al 367 a. C.
Cicerone,
Tusc. 5. 57-62
passim
sei il visitatore numero
|