Torna all'elenco delle versioni di maturità Classica
Non vi è eloquenza senza libertà $$ Magna
eloquentia, sicut flamma, materia alitur et motibus excitatur et urendo
clarescit. Eadem ratio in nostra quoque civitate antiquorum eloquentiam
provexit. Nam etsi horum quoque temporum oratores ea consecuti sunt, quae
composita et quieta et beata re publica tribui fas erat, tamen illa
perturbatione ac licentia plura sibi adsequi videbantur, cum mixtis
omnibus et moderatore uno carentibus tantum quisque orator saperet,
quantum erranti populo persuaderi poterat. Hinc leges assiduae et populare
nomen, hinc contiones magistratuum paene pernoctantium in rostris, hinc
accusationes potentium reorum et adsignatae etiam domibus inimicitiae,
hinc procerum factiones et assidua senatus adversus plebem certamina. Quae
singula etsi distrahebant rem publicam, exercebant tamen illorum temporum
eloquentiam et magnis cumulare praemiis videbantur, quia quanto quisque
plus dicendo poterat, tanto facilius honores adsequebatur, tanto magis in
ipsis honoribus collegas suos anteibat, tanto plus apud principes gratiae,
plus auctoritatis apud patres, plus
notitiae ac nominis apud plebem parabat. Tacito,
Dial. de orat. 36. 1-4
(Maturità classica 1989)
Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto
|