Torna all'elenco delle versioni di maturità Classica
Stravaganza di vita non giova alla filosofia $ $ Quod
pertinaciter studes et omnibus omissis hoc unum agis, ut te meliorem
cotidie facias, et probo et gaudeo, nec tantum hortor ut perseveres sed
etiam rogo. Illud autem te admoneo, ne eorum more qui non proficere sed
conspici cupiunt facias aliqua quae in habitu tuo aut genere vitae
notabilia sint. Asperum cultum et intonsum caput et neglegentiorem barbam
et indictum argento odium et cubile humi positum et quidquid aliud
ambitionem perversa via sequitur evita. Satis ipsum nomen philosophiae,
etiam si modeste tractetur, invidiosum est: quid si nos hominum
consuetudini coeperimus excerpere? Intus omnia dissimilia sint, frons
populo nostra conveniat. Id agamus ut meliorem vitam sequamur quam vulgus,
non ut contrariam: alioquin quos emendari volumus fugamus a nobis et
avertimus. Illud quoque efficimus, ut nihil imitari velint nostri, dum
timent ne imitanda sint omnia. Videamus ne ista per quae admirationem
parare volumus ridicula et odiosa sint. Seneca,
Ep. 5. 1-4 passim (Maturità
classica 1988)
Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto
|