Torna all'elenco delle versioni di maturitą Classica
Un processo importante
Verso la fine dell'80 a. Cr. Cicerone pronuncia questa orazione le cui considerazioni sono ancora oggi di un'attualitą sconcertante: l'abitudine alla violenza priva l'uomo di ogni senso di pietą e di umanitą verso i suoi simili e lascia il posto alla pił assoluta indifferenza.
Quanta
multitudo hominum convenerit ad hoc iudicium vides; quae sit omnium
mortalium exspectatio, quae cupiditas ut acria ac severa iudicia fiant
intellegis. Longo intervallo iudicium inter sicarios hoc primum
committitur, cum interea caedes indignissimae maximaeque factae sunt.
Petimus a vobis, iudices, ut quam acerrime maleficia vindicetis, ut quam
fortissime hominibus audacissimis resistatis, ut hoc cogitetis, nisi in
hac causa qui vester animus sit ostendetis, eo prorumpere hominum
cupiditatem et scelus et audaciam ut non modo clam verum etiam hic in
foro, ante pedes vestros, iudices, inter ipsa subsellia caedes futurae sint.
Vestrum nemo est quin intellegat populum Romanum hoc tempore domestica
crudelitate laborare; quae non modo id habet in se mali quod tot civis
atrocissime sustulit verum etiam hominibus lenissimis ademit misericordiam
consuetudine incommodorum. Nam cum omnibus horis aliquid atrociter fieri
videmus, adsiduitate molestiarum sensum omnem humanitatis ex animis
amittimus. Cicerone, Pro R. Am. 5 passim; 53 passim (Maturitą classica 1986)
Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto
|