Torna all'elenco delle versioni di maturità Classica
Vantaggio di essere cittadini romani $$ Homines
tenues, obscuro loco nati, navigant, adeunt ad ea loca quae numquam antea
viderunt, ubi neque noti esse iis quo venerunt, neque semper cum
cognitoribus esse possunt. Hac una tamen fiducia civitatis non modo apud
nostros magistratus, qui et legum et existimationis periculo continentur,
neque apud civis solum Romanos, qui et sermonis et iuris et multarum rerum
societate iuncti sunt, fore se tutos arbitrantur, sed, quocumque venerint,
hanc sibi rem praesidio sperant futuram. Tolle hanc spem, tolle hoc
praesidium civibus Romanis, constitue nihil esse opis in hac voce, 'Civis
Romanus sum,' posse impune praetorem aut alium quempiam supplicium quod
velit in eum constituere qui se civem Romanum esse dicat, quod qui sit
ignoret: iam omnis provincias, iam omnia regna, iam omnis liberas
civitates, iam omnem orbem terrarum, qui semper nostris hominibus maxime
patuit, civibus Romanis ista defensione praecluseris. Cicerone, In Verrem 2. 5. 167-168 (Maturità classica 1961, I sessione)
Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto
|