Torna all'elenco delle versioni di abilitazione magistrale
Anche lontani dalla politica, si puņ giovare alla patria con gli studi $$ Ac
mihi quidem explicandae philosophiae causam adtulit casus gravis civitatis,
cum in armis civilibus nec tueri meo more rem publicam nec nihil agere
poteram nec, quid potius, quod quidem me dignum esset, agerem, reperiebam.
Dabunt igitur mihi veniam mei cives vel gratiam potius habebunt, quod, cum
esset in unius potestate res publica, neque ego me abdidi neque deserui
neque adflixi neque ita gessi, quasi homini aut temporibus iratus, neque
porro ita aut adulatus aut admiratus fortunam sum alterius, ut me meae
paeniteret. Id enim ipsum a Platone philosophiaque didiceram, naturales
esse quasdam conversiones rerum publicarum, ut eae tum a principibus
tenerentur, tum a populis, aliquando a singulis.
Cicerone, De divinatione 2. 6. (Abilitazione magistrale, 1988)
Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto |