Torna all'elenco delle versioni
In questa versione individua: l’uso del cum + congiuntivo, l’ablativo assoluto, le consecutive e le finali.
Occhio al costrutto! Il participio futuro con valore di participio congiunto, da tradurre con valore perifrastico “con l’intenzione di…” “avendo l’intenzione di…”
Tappe salienti della vita di Cesare $$
Vengono qui ricordate le più importanti imprese militari che portarono Cesare fino alla dittatura e infine alla morte violenta alle famose Idi di Marzo.
Tot
et tantae Caesaris victoriae sunt ut difficile sit eas numerare. Cum
consul creatus esset, primum in Gallos pugnavit atque totam Galliam in
Romanorum potestatem redegit, deinde exercitum magna cum difficultate in
Britanniam traduxit ubi cum Britannis, tum feris et adspectu
horribilibus, conflixit. Cum bellum civile Romae exarsisset, ex Gallia
in Italiam revocatus, Caesar cum legionibus suis Rubiconem flumen, quod
tum Italiae fines terminabat, superavit atque Romam petiit ubi triumphum
celebravit. Postea cum ingenti exercitu Brundisium, deinde in Graeciam
contendit ut Pompeium profligaret: cum apud Pharsalum Pompeianos acri
proelio Caesar devicisset, Pompeius fuga salutem petiit et ad Ptolemaeum,
Aegyptiorum regem, confugit. Sed Caesar in Aegyptum inimicum frustra
insecutus est, quia Pompeius per dolum a rege necatus erat. Ex Aegypto
incredibili celeritate Caesar in Pontum exercitum traduxit, ubi
Pharnacem regem, populi Romani hostem, tam brevi tempore profligavit ut
ad senatum miserit victoriae nuntium illis verbis: “Veni, vidi, vici!”. Cum
Romam rursus revertisset, novas legiones conscripsit atque exercitum in
Africam duxit ut in reliquos Pompeianos apud Thapsum pugnaret.
Pompeianis devictis, ab Africa in Hispaniam advolavit ut Pompei filios
profligaret. Cum bello civili finem fecisset, Romam revertit principatum
instituturus sed paucos annos vixit: nam Idibus Martiis anno
quadragesimo quarto a. Ch. n. a coniuratis in Pompei curia interfectus
est.
Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto
|