Ripassa: il periodo ipotetico;

le finali;

le completive volitive (con ut, ne).

 

Riconosci:

  • la funzione sintattica degli elementi sottolineati;

  • il tipo dei periodi ipotetici.

 

Tutti vorremmo avere un amico così fedele! - Valerio Massimo  

 

 

Gaio Blossio, pur potendo aver salva la vita rinnegando l'amicizia di Tiberio Gracco ormai morto, non volle abbassarsi ad alcun compromesso e difese fino all'ultimo la memoria dell'amico scomparso.

 

Tiberius Gracchus hostis iudicatus, ultimo supplicio adfectus, sepulturae honore spoliatus, benivolentia tamen C. Blossii Cumani non caruit: nam cum senatus Rupilio et Laenati consulibus mandasset ut in eos, qui cum Graccho consenserant, more maiorum animadverterent, et ad Laelium, cuius consilio praecipue consules utebantur, pro se Blossius deprecatum venisset familiaritatisque excusatione uteretur, atque is dixisset: "Quid? Si te Gracchus templo Iovis Optimi Maximi faces subdere iussisset, obsecuturusne illius voluntati propter istam, quam iactas, familiaritatem fuisti?" "Numquam istud" inquit "Gracchus imperasset". Satis, immo etiam nimium: totius namque senatus consensu damnatos eius mores defendere ausus est. Verum quod sequitur multo audacius multoque periculosius: conpressus enim perseveranti interrogatione Laeli, in eodem constantiae gradu stetit seque etiam hoc, si modo Gracchus annuisset, facturum respondit. Quis illum sceleratum putasset fuisse, si tacuisset? Quis non etiam sapientem, si pro necessitate temporis locutus esset? At Blossius nec silentio honesto nec prudenti sermone salutem suam, ne qua ex parte infelicis amicitiae memoriam desereret, tueri voluit.

Valerio Massimo, Fact. et dict. mem. 4. 7. 1

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 


 

 

 

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero