Vai alla versione in italiano

A proposito di soprannomi strampalati, Tremellio Scrofa non è secondo a nessuno. Ma come fu che ottenne questo bizzarro appellativo?

Tremellius cognomen Scrophae eventu tali 1 habuit. Is Tremellius cum familia atque liberis in villa erat. Servi eius2 , cum de vicino scropha erravisset3 , eam subripiunt atque conficiunt4 . Vicinus custodiis suis omnia circumvenit ne5 quid effugere possit, vilicum appellat, pecudem repetit. Tremellius, cum ex vilico rem comperisset3 , scrophae cadaver sub centonibus collocat, super quos uxor eius cubabat; inde quaestionem vicino permittit. Cum ad cubiculum perveniunt6, iurat Tremellius nullam esse in villa sua scropham7 , "nisi ista - inquit - quae in centonibus iacet": et lectulum monstrat. Vicinus discedit ridens8 , et ea facetissima iuratio Tremellio Scrophae 9 cognomentum dedit.

Da Macrobio, Saturnalia 1. 6. 30