|
Il lento cammino della conoscenza - Seneca
Multa
sunt quae esse concedimus; qualia sunt? Ignoramus. Habere nos animum,
cuius imperio et impellimur et revocamur, omnes fatebuntur; quid tamen
sit animus ille rector dominusque nostri, non magis tibi quisquam
expediet quam ubi sit. Alius illum dicet spiritum esse, alius concentum
quendam, alius vim divinam et dei partem, alius tenuissimum animae,
alius incorporalem potentiam; non deerit qui sanguinem dicat, qui
calorem. Adeo animo non potest liquere de ceteris rebus ut adhuc ipse se
quaerat. Quid
ergo miramur cometas, tam rarum mundi spectaculum, nondum teneri legibus
certis nec initia illorum finesque notescere, quorum ex ingentibus
intervallis recursus est? Nondum sunt anni mille quingenti ex quo
Graecia stellis numeros et nomina fecit, multaeque hodie sunt gentes
quae facie tantum noverunt caelum, quae nondum sciunt cur luna deficiat,
quare obumbretur. Haec apud nos quoque nuper ratio ad certum perduxit.
Veniet tempus quo ista quae nunc latent in lucem dies extrahat et
longioris aevi diligentia. Ad inquisitionem tantorum aetas una non sufficit, ut tota caelo vacet; quid quod tam paucos annos inter studia ac vitia non aequa portione dividimus? Itaque per successiones ista longas explicabuntur. Veniet tempus quo posteri nostri tam aperta nos nescisse mirentur.
Seneca, Quaest. Nat.. 7. 25 |
In questa versione sei il visitatore numero |