Cicerone deplora i ludi pompeiani  

Gli spettacoli davanti ai quali la plebe ignorante si entusiasma non sono degni di una persona colta e  sensibile: uomini sbranati da belve fortissime e nobili animali trafitti da spiedi da caccia, nonché esibizioni di animali da circo. Ancora una volta un brano di un'attualità che ci lascia come sempre stupiti

Quod si tu per eos dies operam dedisti Protogeni tuo, dum modo is tibi quidvis potius quam orationes meas legerit, ne tu haud paulo plus quam quisquam nostrum delectationis habuisti. Non enim te puto Graecos aut Oscos ludos desiderasse, praesertim cum Oscos vel in senatu vestro spectare possis, Graecos ita non ames ut ne ad villam quidem tuam via Graeca ire soleas. Nam quid ego te athletas putem desiderare, qui gladiatores contempseris? In quibus ipse Pompeius confitetur se et operam et oleum perdidisse. Reliquae sunt venationes binae per dies quinque, magnificae, nemo negat; sed quae potest homini esse polito delectatio cum aut homo imbecillus a valentissima bestia laniatur aut praeclara bestia venabulo transverberatur? Quae tamen, si videnda sunt, saepe vidisti, neque nos qui haec specta<vi>mus quicquam novi vidimus. Extremus elephantorum dies fuit. In quo admiratio magna vulgi atque turbae, delectatio nulla exstitit; quin etiam misericordia  quaedam consecuta est atque opinio eius modi, esse quandam illi beluae cum genere humano societatem.

 

Cicerone, ad fam 7. 1. 3

 

 

 

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero