Vai alla versione in italiano

 

Ripartizione delle province - Livio

 

Cn. Servilius et C. Servilius consules -- sextus decimus is annus belli Punici erat -- cum de re publica belloque et provinciis ad senatum rettulissent, censuerunt patres ut consules inter se compararent sortirenturve uter Bruttios adversus Hannibalem, uter Etruriam ac Ligures provinciam haberet: cui Bruttii evenissent exercitum a P. Sempronio acciperet; P. Sempronius -- ei quoque enim pro consule imperium in annum prorogabatur -- P. Licinio succederet; is Romam reverteretur, bello quoque bonus habitus ad cetera, quibus nemo ea tempestate instructior civis habebatur, congestis omnibus humanis ab natura fortunaque bonis. Nobilis idem ac dives erat; forma viribusque corporis excellebat; facundissimus habebatur, seu causa oranda, seu in senatu et apud populum suadendi ac dissuadendi locus esset; iuris pontificii peritissimus; super haec bellicae quoque laudis consulatus compotem fecerat. Quod in Bruttiis provincia, idem in Etruria ac Liguribus decretum: M. Cornelius novo consuli tradere exercitum iussus, ipse prorogato imperio Galliam provinciam obtinere cum legionibus iis quas L.. Scribonius priore anno habuisset. Sortiti deinde provincias: Caepioni Bruttii, Servilio Gemino Etruria evenit. Tum praetorum provinciae in sortem coniectae. Iurisdictionem urbanam Paetus Aelius, Sardiniam P. Lentulus, Siciliam P. Uillius, Ariminum cum duabus legionibus -- sub Sp. Lucretio eae fuerant -- Quinctilius Uarus est sortitus. Et Lucretio prorogatum imperium ut Genuam oppidum a Magone Poeno dirutum exaedificaret. P. Scipioni non temporis, sed rei gerendae fine, donec debellatum in Africa foret, prorogatum imperium est; decretumque ut supplicatio fieret, quod is in Africam provinciam traiecisset, ut ea res salutaris populo Romano ipsique duci atque exercitui esset.

Livio, ab U. c. 30. 1

       

 

 

 

Vuoi diventare un bravo traduttore?

Strumenti per il recupero: i CD di latino e Una novità per chi ha il debito di greco

Da oggi il libro “Latinovivo” è disponibile anche in formato elettronico

e soprattutto

I nostri libri di versioni già tradotte

 

 

In questa sezione sei il visitatore numero