Giugurta sconfitto ottiene l'aiuto del
suocero Bocco - Sallustio
At Iugurtha, postquam oppidum Capsam aliosque locos munitos et sibi
utilis simul et magnam pecuniam amiserat, ad Bocchum nuntios mittit:
quam primum in Numidiam copias adduceret; proeli faciundi tempus adesse.
Quem ubi cunctari accepit et dubium belli atque pacis rationes trahere,
rursus uti antea proxumos eius donis conrupit, ipsique Mauro pollicetur
Numidiae partem tertiam, si aut Romani Africa expulsi aut integris suis
finibus bellum conpositum foret. Eo praemio inlectus Bocchus cum magna
multitudine Iugurtham adcedit. Ita amborum exercitu coniuncto Marium,
iam in hiberna proficiscentem, vix decuma parte die relicua invadunt,
rati noctem, quae iam aderat, et victis sibi munimento fore et, si
vicissent, nullo inpedimento, quia locorum scientes erant, contra
Romanis utrumque casum in tenebris difficiliorem fore.
Sallustio, Bellum Jugurtinum 97. 1-3
sei il visitatore
numero
|