Romani e Cartaginesi - Aulo Gellio |
Un episodio che dimostra come il popolo romano e il popolo cartaginese rivaleggiassero quasi alla pari in fatto di vigore. In litteris veteribus memoria exstat, quod par quondam fuit vigor et acritudo amplitudoque populi Romani atque Poeni; neque inmerito aestimatum: cum aliis quidem populis de uniuscuiusque republica, cum Poenis autem de omnium terrarum imperio decertatum. Eius rei specimen est in illo utriusque populi verbo factum: Q. Fabius, imperator Romanus, dedit ad Carthaginienses epistulam. Ibi scriptum fuit populum Romanum misisse ad eos hastam et caduceum, signa duo belli aut pacis, ex quis1, utrum vellent, eligerent; quod elegissent, id unum ut esse missum existimarent. Carthaginienses responderunt neutrum sese eligere, sed posse, qui adtulissent, utrum mallent, relinquere; quod reliquissent, id sibi pro electo futurum. M. autem Varro non hastam ipsam neque ipsum caduceum missa dicit, sed duas tesserulas, in quarum altera caducei, in altera hastae simulacra fuerunt incisa.
Gellio, Noctes Atticae 10. 27. 1-5 |
Riconosci: il valore sintattico di tutti i congiuntivi. |
sei il visitatore numero
(1) sta per quibus.