La morte di Archimede - da Valerio Massimo

Archimedis industria fructuosa fuit, sed eadem illi vitam abstulit: captis enim Syracusis Marcellus, etsi machinationibus eius multum ac diu victoriam suam inhibitam esse senserat, eximia tamen hominis prudentia delectatus ut milites capiti illius parcerent edixit, tantam gloriam in Archimede servato quantam in oppressis Syracusis reponens. At is, dum animo et oculis in terra defixis formas describit, militi, qui praedandi gratia domum inruperat strictoque super caput gladio quisnam esset interrogabat, propter nimiam cupiditatem investigandi quod requirebat nomen suum indicare non potuit, sed protecto manibus pulvere 'Noli' inquit, 'obsecro, istum disturbare', Obtruncatus est a milite, ira moto, et sanguine suo artis suae liniamenta confudit.

 

Valerio Massimo, Factorum et dictorum memorabilium 8. 7(ext) passim

 

 

 

La morte di Archimede - Valerio Massimo

(testo originale integrale)

Archimedis quoque fructuosam industriam fuisse dicerem, nisi eadem illi et dedisset vitam et abstulisset: captis enim Syracusis Marcellus, etsi machinationibus eius multum ac diu victoriam suam inhibitam senserat, eximia tamen hominis prudentia delectatus ut capiti illius parceretur edixit, paene tantum gloriae in Archimede servato quantum in oppressis Syracusis reponens. At is, dum animo et oculis in terra defixis formas describit, militi, qui praedandi gratia domum inruperat strictoque super caput gladio quisnam esset interrogabat, propter nimiam cupiditatem investigandi quod requirebat nomen suum indicare non potuit, sed protecto manibus pulvere 'Noli' inquit, 'obsecro, istum disturbare', ac perinde quasi neglegens imperii victoris obtruncatus sanguine suo artis suae liniamenta confudit. Quo accidit ut propter idem studium modo donaretur vita, modo spoliaretur.

Valerio Massimo, Factorum et dictorum memorabilium 8. 7(ext)

 

 

 

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero