L'amicizia secondo Cicerone -
Cicerone
Gli uomini in genere
amano alcune cose e altre le disprezzano; solo nei confronti
dell’amicizia il giudizio è concorde: tutti ritengono che la vita senza
amicizia non sia vita.
Una est enim amicitia in rebus humanis, de cuius utilitate omnes uno ore
consentiunt. Quamquam a multis virtus ipsa contemnitur et venditatio
quaedam atque ostentatio esse dicitur; multi divitias despiciunt, quos
parvo contentos tenuis victus cultusque delectat; honores vero, quorum
cupiditate quidam inflammantur, quam multi ita contemnunt, ut nihil
inanius, nihil esse levius existiment! itemque cetera, quae quibusdam
admirabilia videntur, permulti sunt qui pro nihilo putent; de amicitia
omnes ad unum idem sentiunt, et ii, qui ad rem publicam se contulerunt,
et ii, qui rerum cognitione doctrinaque delectantur, et ii, qui suum
negotium gerunt otiosi, postremo ii, qui se totos tradiderunt
voluptatibus, sine amicitia vitam esse nullam, si modo velint aliqua ex
parte liberaliter vivere. Serpit enim nescio quo modo per omnium vitas
amicitia nec ullam aetatis degendae rationem patitur esse expertem sui.
Cicerone, De amicitia, 86-87
sei il visitatore
numero
|