Torna alla Home

Traduzione di questo passo

Torna all'elenco delle versioni per l'esame di Stato

 

 

In questa versione individua: le completive; le relative proprie e improprie; la consecutiva; le interrogative

 

Occhio al costrutto! necesse est + congiuntivo; si quando = si aliquando

 

 

 Non importa la quantità ma la qualità $$$

 

Come i continui viaggi sono il segno di un animo malato, così il leggere indiscriminatamente molti autori può essere considerato pari a un continuo cambiamento di sede. Bisogna pertanto soffermarsi a cogliere un pensiero da meditare che aiuti ad affrontare le difficoltà.

 

Nusquam est qui ubique est. Vitam in peregrinatione exigentibus hoc evenit, ut multa hospitia habeant, nullas amicitias. Idem accidat necesse est iis qui nullius se ingenio familiariter applicant sed omnia cursim et properantes transmittunt. Non prodest cibus nec corpori accedit qui statim sumptus emittitur; nihil aeque sanitatem inpedit quam remediorum crebra mutatio; non venit vulnus ad cicatricem in quo medicamenta temptantur; non convalescit planta quae saepe transfertur; nihil tam utile est ut in transitu prosit. Distringit librorum multitudo; itaque cum legere non possis quantum habueris, satis est habere quantum legas. "Sed modo" inquis "hunc librum evolvere volo, modo illum." Fastidientis stomachi est multa degustare; quae ubi varia sunt et diversa, inquinant non alunt. Probatos itaque semper lege, et si quando ad alios deverti libuerit, ad priores redi. Aliquid cotidie adversus paupertatem, aliquid adversus mortem auxili compara, nec minus adversus ceteras pestes; et cum multa percurreris, unum excerpe quod illo die concoquas. Hoc ipse quoque facio; ex pluribus quae legi aliquid adprehendo. Hodiernum hoc est quod apud Epicurum nanctus sum - soleo enim et in aliena castra transire, non tamquam transfuga, sed tamquam explorator -: "Honesta" inquit "res est laeta paupertas". Illa vero non est paupertas, si laeta est; non qui parum habet, sed qui plus cupit, pauper est. Quid enim refert quantum illi in arca, quantum in horreis iaceat, quantum pascat aut feneret, si alieno imminet, si non adquisita sed adquirenda conputat? Quis sit divitiarum modus quaeris? primus habere quod necesse est, proximus quod sat est. Vale. 

 

Seneca, Ep. 1. 2. 2-6

 

Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto