Torna alla Home

Traduzione di questo passo

Torna all'elenco delle versioni di maturità Classica

 

 

 

 

Inconvenienti delle votazioni segrete $

 

Scripseram tibi verendum esse, ne ex tacitis suffragiis vitium aliquod exsisteret. Factum est. Proximis comitiis in quibusdam tabellis multa iocularia atque etiam foeda dictu, in una vero pro candidatorum nominibus suffragatorum nomina inventa sunt. Excanduit senatus magnoque clamore ei qui scripsisset iratum principem est comprecatus. Ille tamen fefellit et latuit, fortasse etiam inter indignantes fuit. Quid hunc putamus domi facere, qui in tanta re tam serio tempore tam scurriliter ludat, qui denique omnino in senatu dicax et urbanus et bellus est? Tantum licentiae pravis ingeniis adicit illa fiducia: “Quis enim sciet?” Poposcit tabellas, stilum accepit, demisit caput, neminem veretur, se contemnit. Inde ista ludibria scaena et pulpito digna. Quo te vertas? Quae remedia conquiras? Ubique vitia remediis fortiora.

                                                                                                 

                                                                           Plinio, Ep. 4. 25 (Maturità classica 1985)

 

 

Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto