Torna all'elenco delle versioni di maturità Classica
L’immagine ideale del sapiente secondo gli stoici Quam
gravis, quam magnifica, quam constans conficitur persona sapientis! Qui,
cum ratio docuerit, quod honestum esset, id esse solum bonum, semper sit
necesse est beatus vereque omnia ista nomina possideat, quae irrideri ab
inperitis solent. Rectius enim appellabitur
rex quam Tarquinius, qui nec se nec suos regere potuit, rectius
magister populi (is enim est dictator) quam Sulla, qui trium pestiferorum
vitiorum, luxuriae, avaritiae, crudelitatis, magister fuit, rectius dives
quam Crassus, qui nisi eguisset, numquam Euphraten nulla belli causa
transire voluisset. recte eius omnia dicentur, qui scit uti solus omnibus,
recte etiam pulcher appellabitur (animi enim liniamenta sunt pulchriora
quam corporis), recte solus liber nec dominationi cuiusquam parens nec
oboediens cupiditati, recte invictus, cuius etiamsi corpus constringatur,
animo tamen vincula inici nulla possint. Nec expectet ullum tempus aetatis,
ut tum denique iudicetur beatusne fuerit, cum extremum vitae diem morte
confecerit, quod ille unus e septem sapientibus non sapienter Croesum
monuit; nam si beatus umquam fuisset, beatam vitam usque ad illum a Cyro extructum rogum pertulisset. Quod si ita est, ut neque quisquam nisi bonus vir et omnes boni beati sint, quid philosophia magis colendum aut quid est virtute divinius? Cicerone,
De Fin. 3. 75-76 (Maturità
classica 1979)
Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto
|