Torna all'elenco delle versioni di maturità Classica
Gli inizi della civiltà Fuit
quoddam tempus, cum in agris homines passim bestiarum modo vagabantur et
sibi victu fero vitam propagabant nec ratione animi quicquam, sed pleraque
viribus corporis administrabant; nondum divinae religionis, non humani
officii ratio colebatur, nemo nuptias viderat legitimas; non certos
quisquam aspexerat liberos; non, ius aequabile quid utilitatis haberet,
acceperat. Ita propter errorem atque inscientiam caeca ac temeraria
dominatrix animi cupiditas ad se explendam viribus corporis abutebatur,
perniciosissimis satellitibus. Quo tempore quidam videlicet vir et sapiens
cognovit, quae materia et quanta ad maximas res opportunitas in animis
inesset hominum, si quis eam posset elicere et praecipiendo, meliorem
reddere; qui dispersos homines in agros et in tectis silvestribus abditos,
ratione quadam conpulit unum in locum et congregavit et eos in unam
quamque rem inducens utilem atque honestam, primo propter insolentiam
reclamantes, deinde propter rationem atque orationem studiosius audientes
ex feris et inmanibus mites reddidit et mansuetos. Cicerone,
De Inv. 1. 2 (Maturità classica
1974)
Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto
|