Torna all'elenco delle versioni di maturità Classica
L’incontro di due poeti tragici Cum
Pacuvius, grandi iam aetate et diutino corporis morbo adfectus Tarentum ex
urbe Roma concessisset, Accius tunc haud parvo iunior proficiscens in
Asiam, cum in oppidum venisset, devertit ad Pacuvium, comiterque
invitatus plusculisque ab eo diebus retentus, tragoediam suam, cui Atreus
nomen est, desideranti legit. Tum Pacuvium dixisse aiunt sonora quidem
esse, quae scripsisset, et grandia, sed videri tamen ea sibi duriora
paulum et acerbiora.. “Ita est, inquit Accius, uti dicis; neque id me
sane paenitet; meliora enim fore spero, quae deinceps scribam. Nam quod in
pomis est, itidem, inquit, esse aiunt in ingeniis; quae dura et acerba
nascuntur, post fiunt mitia et iucunda; sed quae gignuntur statim vieta et
mollia atque in principio sunt uvida, non matura mox fiunt, sed putria.
Relinquendum igitur visum est in ingenio, quod dies atque aetas mitificet.”
Gellio,
Noct. Att. 13. 2. 2-6 (Maturità classica 1971)
Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto
|