Torna alla Home

Traduzione di questo passo

Torna all'elenco delle versioni di maturità Classica

 

 

 

 

L’autore piange la morte del secondo figlio $$$$

 

Una post haec Quintiliani mei spe ac voluptate nitebar, et poterat sufficere solacio. Non enim flosculos, sicut prior, sed iam decimum aetatis ingressus annum certos ac deformatos fructus ostenderat. Iuro per mala mea, per infelicem conscientiam, per illos manes, numina mei doloris, has me in illo vidisse virtutes, non ingenii modo ad percipiendas disciplinas, quo nihil praestantius cognovi plurima expertus, studiique iam tum non coacti sciunt praeceptores, sed probitatis pietatis  humanitatis liberalitatis, ut prorsus posset hinc esse tanti fulminis metus, quod observatum fere est celerius occidere festinatam maturitatem, et esse nescio quam quae spes tantas decerpat invidiam, ne videlicet ultra quam homini datum est nostra provehantur. Etiam illa fortuita aderant omnia, vocis iucunditas claritasque, oris suavitas et in utracumque lingua, tamquam ad eam demum natus esset, expressa proprietas omnium litterarum.

 

Quintiliano, Inst. Or. 6. proemio 9-11 (Maturità classica 1963, I sessione)  

 

 

Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto