Torna all'elenco delle versioni di maturità Classica
Impossibile il presentimento del futuro $$ Potestne
igitur earum rerum, quae nihil habent rationis, quare futurae sint, esse
ulla praesensio? Quid est enim aliud fors, quid fortuna, quid casus, quid
eventus, nisi cum sic aliquid cecidit, sic evenit, ut vel aliter cadere
atque evenire potuerit? Quo modo ergo id, quod temere fit caeco casu et
volubilitate fortunae, praesentiri et praedici potest? Medicus morbum
ingravescentem ratione providet, insidias imperator, tempestates
gubernator; et tamen ii ipsi saepe falluntur, qui nihil sine certa ratione
opinantur; ut agricola, cum florem oleae videt, bacam quoque se visurum
putat, non sine ratione ille quidem; sed non numquam tamen fallitur.
Quodsi falluntur ii, qui nihil
sine aliqua probabili coniectura ac ratione dicunt, quid existimandum est
de coniectura eorum, qui extis aut avibus aut ostentis aut oraclis aut
somniis futura praesentiunt? Cicerone, De Divinatione 2. 15-16 (Maturità classica 1961, II sessione)
Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto
|