Torna all'elenco delle versioni di abilitazione magistrale
Una
proposta del tribuno della plebe Terentilio Arsa contro l’arbitrio del
potere consolare. Reazione del senato (462 a. C.) C.
Terentilius
Harsa tribunus plebis eo anno fuit. Is consulibus absentibus ratus locum
tribuniciis actionibus datum, per aliquot dies patrum superbiam ad plebem
criminatus, maxime in consulare imperium tamquam nimium nec tolerabile
liberae civitati invehebatur: nomine enim tantum minus invidiosum, re ipsa
prope atrocius quam regium esse; quippe duos pro uno dominos acceptos,
immoderata, infinita potestate, qui soluti atque effrenati ipsi omnes
metus legum omniaque supplicia verterent in plebem. Quae ne aeterna illis
licentia sit, legem se promulgaturum ut quinque viri creentur legibus de
imperio consulari scribendis; quod populus in se ius dederit, eo consulem
usurum, non ipsos libidinem ac licentiam suam pro lege habituros. Qua
promulgata lege cum timerent patres ne absentibus consulibus iugum
acciperent, senatus a praefecto urbis Q. Fabio vocatur, qui adeo atrociter
in rogationem latoremque ipsum est invectus ut nihil relictum minarum
atque terroris sit. Livio,
Ab urbe condita 3. 9. 2-6 passim
(Abilitazione magistrale 1980)
Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto |