Torna alla Home

Traduzione di questo passo

Torna all'elenco delle versioni di abilitazione magistrale

 

 

 

 

Esortazione ad affrontare le pubbliche responsabilità $$ 

 

Epistularum genera multa esse non ignoras sed unum illud certissimum, cuius causa inventa res ipsa est, ut certiores faceremus absentes, si quid esset, quod eos scire aut nostra aut ipsorum interesset. Huius generis litteras a me profecto non  exspectas: tuarum enim rerum domesticos habes et scriptores et nuntios; in meis autem rebus nihil est sane novi. Reliqua sunt epistularum genera duo, quae me magno opere delectant; unum familiare et iocosum, alterum severum et grave. Utro me minus deceat uti, non intelligo. Iocerne tecum per litteras? Civem mehercule non puto esse, qui temporibus his ridere possit. An gravius aliquid scribam? Quid est quod possit graviter a Cicerone scribi ad Curionem nisi de re publica? Atqui in hoc genere haec mea causa est, ut neque ea quae sentio audeam, neque ea quae non sentio velim scribere. Quam ob rem, quoniam mihi nullum scribendi argumentum relictum est, utar ea clausula qua soleo teque ad studium summae laudis in republica administranda cohortabor. In hanc autem sententiam scriberem plura, nisi te tua sponte satis incitatum esse confiderem; et hoc, quicquid attigi, non feci inflammandi tui causa sed testificandi amoris mei. 

 

Cicerone, Ep. ad fam. 2. 4. 1-2 passim (Abilitazione magistrale 1977)

 

Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto