Torna alla Home

Traduzione di questo passo

Torna all'elenco delle versioni di abilitazione magistrale

 

 

 

 

Intervalli e gioco nell’educazione dei fanciulli $$  

 

Danda est tamen omnibus aliqua remissio: itaque et virium plus adferunt ad discendum renovati ac recentes et acriorem animum, qui fere necessitatibus repugnat. Nec me offenderit lusus in pueris - est et hoc signum alacritatis -, neque illum tristem semperque demissum sperare possim erectae circa studia mentis fore, cum in hoc quoque maxime naturali aetatibus illis impetu iaceat. Modus tamen sit remissionibus, ne aut odium studiorum faciant negatae aut otii consuetudinem nimiae. Sunt etiam nonnulli acuendis puerorum ingeniis non inutiles lusus, cum positis invicem cuiusque generis quaestiunculis aemulantur. Mores quoque se inter ludendum simplicius detegunt, modo nulla videatur aetas tam infirma quae non protinus quid  rectum pravumque sit discat, tum vel maxime formanda cum simulandi nescia est et praecipientibus facillime cedit; frangas enim citius quam corrigas quae in pravum induruerunt.

 

Quintiliano, Inst. Or. 1. 3. 8-12 passim (Abilitazione magistrale 1975)

 

 

 

Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto