Torna all'elenco delle versioni di abilitazione magistrale
Quali
concessioni si debbano fare all’età giovanile Detur
aliqui ludus aetati; sit adulescentia liberior; non omnia voluptatibus
denegentur; non semper superet vera illa et derecta ratio; vincat
aliquando cupiditas voluptasque rationem, dum modo illa in hoc genere
praescriptio moderatioque teneatur. Parcat iuventus pudicitiae suae, ne
spoliet alienam, ne effundat patrimonium, ne faenore trucidetur, ne
incurrat in alterius domum atque familiam, ne probrum castis, labem
integris, infamiam bonis inferat, ne quem vi terreat, ne intersit insidiis,
scelere careat. Postremo cum paruerit voluptatibus, dederit aliquid
temporis ad ludum aetatis atque ad inanis hasce adulescentiae cupiditates,
revocet se aliquando ad curam rei domesticae, rei forensis reique publicae,
ut ea quae ratione antea non perspexerat satietate abiecisse et experiendo
contempsisse videatur. Cicerone, Pro Caelio 18 (Abilitazione magistrale 1967, I sessione)
Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto |