Torna all'elenco delle versioni di abilitazione magistrale
Concetto
di “humanitas” Qui
verba latina fecerunt quique his probe usi sunt, “humanitatem” non id
esse voluerunt, quod volgus existimat quodque a Graecis
“philanthropia” dicitur et significat dexteritatem quandam
benivolentiamque erga omnis homines promiscam, sed “humanitatem”
appellaverunt id propemodum, quod Graeci paideian vocant, nos eruditionem
institutionemque in bonas artis dicimus. Quas qui sinceriter cupiunt
adpetuntque, hi sunt vel maxime humanissimi. Huius enim scientiae
cura et disciplina ex universis animantibus uni homini data est idcircoque
“humanitas” appellata est. Sic igitur eo verbo veteres esse usos et
cumprimis M. Varronem Marcumque Tullium omnes ferme libri declarant. Gellio, Noctes Atticae 13. 17. 1-2 (Abilitazione magistrale 1965, II sessione)
Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto |