Torna all'elenco delle versioni di abilitazione magistrale
Il
tempio di Giunone Lacinia Sex
milia aberat urbe Crotone nobili templum (ipsa urbe erat nobilius)
Laciniae Iunonis, sanctum omnibus circa populis. Lucus ibi frequenti silva
et proceris abietis arboribus saeptus laeta in medio pascua habuit, ubi
omnis generis sacrum deae pecus pascebatur sine ullo pastore, separatimque
greges sui cuiusque generis nocte remeabant ad stabula, nunquam insidiis
ferarum, non fraude violati hominum. Magni igitur fructus ex eo pecore
capti columnaque inde aurea solida facta et sacrata est; inclitumque
templum divitiis etiam, non tantum sanctitate fuit. Ac
miracula aliqua adfinguntur ut plerumque tam insignibus locis. Fama
est aram esse in vestibulo templi cuius cinerem nullo unquam moveri vento.
Livio,
Ab Urbe cond. 24. 3. 3-8 (Abilitazione magistrale 1964, I sessione)
Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto |