|
[Intestazione pagina non disponibile nel Web corrente] |
|
Il
dovere cambia a seconda delle circostanze
[La barra dei collegamenti non è disponibile in questo Web]
Una
sorta di buon senso deve guidare l’uomo nelle sue azioni, per cui
diventa giustificabile anche una promessa non mantenuta, se questa è
destinata a provocare danni a qualcuno.
Incidunt
saepe tempora, cum ea, quae maxime videntur digna esse iusto homine,
eoque quem virum bonum dicimus, commutantur fiuntque contraria, ut
reddere depositum - etiamne furioso? -, facere promissum, quaeque
pertinent ad veritatem et ad fidem, ea migrare interdum et non servare
fit iustum. Potest enim accidere promissum aliquod et conventum, ut id
effici sit inutile vel ei cui promissum sit, vel ei qui promiserit.
Nam si, ut in fabulis est, Neptunus, quod Theseo promiserat, non
fecisset, Theseus Hippolyto filio non esset orbatus: ex tribus enim
optatis, ut scribitur, hoc erat tertium, quod de Hippolyti interitu
iratus optavit; quo impetrato in maximos luctus incidit. Nec promissa
igitur servanda sunt ea quae sint iis, quibus promiseris, inutilia,
nec si plus tibi ea noceant, quam illi prosint cui promiseris, contra
officium est maius anteponi minori, ut, si constitueris cuipiam te
advocatum in rem praesentem esse venturum atque interim graviter
aegrotare filius coeperit, non sit contra officium non facere quod
dixeris, magisque ille, cui promissum sit, ab officio discedat, si se
destitutum queratur.
Cicerone,
De officiis 1. 10 passim
Esercizio:
riconosci il valore dei vari ut.
|