In questa lettera al
fratello Quinto Cicerone, accusato da Clodio, si dichiara convinto di poter contare
sull'appoggio di influenti amici. Quanto questo giudizio sia ingenuo, lo dimostrerà la
solitudine assoluta in cui egli si verrà a trovare di lì a poco, quando, condannato,
sarà costretto all'esilio (58 a.C.).
Nostrae causae non
videntur homines defuturi: mirandum in modum profitentur, offerunt se, pollicentur.
Equidem cum spe sum maxima, tum maiore etiam animo: spe, ut superiores fore nos confidam;
animo, ut in hac re publica ne casum quidem ullum pertimescam. Sed tamen se res sic habet:
si Clodius diem nobis dixerit, tota Italia concurret, ut multiplicata gloria discedamus;
sin autem vi agere conabitur, spero fore studiis non solum amicorum, sed etiam alienorum,
ut vi resistamus. Omnes et se et suos amicos, clientis, libertos, servos, pecunias denique
suas pollicentur. Nostra antiqua manus bonorum ardet studio nostri atque amore. Si qui
antea aut alieniores fuerant aut languidiores, nunc horum regum odio se cum bonis
coniungunt. Pompeius omnia pollicetur et Caesar; quibus ego ita credo ut nihil de mea
comparatione deminuam. Tribuni plebis designati sunt nobis amici, consules se optime
ostendunt, praetores habemus amicissimos et acerrimos civis. Qua re magnum animum fac
habeas et spem bonam.
Cicerone, Ad Quintum
fratrem 1. 2 passim |