Superiorità dei Greci o dei Romani di fronte alla punizione delle colpe? - Cicerone

Prima di tradurre ripassa: videor, dicor, trador, utor e potior

Proposizioni soggettive, oggettive, dichiarative, correlative, relative, temporali, finali, interrogative indirette, cum + congiuntivo

Per dimostrare la superiorità del diritto romano su quello greco, Cicerone si serve della terribile punizione escogitata contro i parricidi

Itaque cum multis ex rebus intellegi potest maiores nostros non modo armis plus quam ceteras nationes verum etiam consilio sapientiaque potuisse, tum ex hac re vel maxime quod in impios singulare supplicium invenerunt. Qua in re quantum prudentia praestiterint eis qui apud ceteros sapientissimi fuisse dicuntur considerate. Prudentissima civitas Atheniensium, dum ea rerum potita est, fuisse traditur; eius porro civitatis sapientissimum Solonem dicunt fuisse, eum qui leges quibus hodie quoque utuntur scripserit. Is cum interrogaretur cur nullum supplicium constituisset in eum qui parentem necasset, respondit se id neminem facturum putasse. Sapienter fecisse dicitur, cum de eo nihil sanxerit quod antea commissum non erat, ne non tam prohibere quam admonere videretur. Quanto nostri maiores sapientius! qui cum intellegerent nihil esse tam sanctum quod non aliquando violaret audacia, supplicium in parricidas singulare excogitaverunt. Insui voluerunt in culleum vivos atque ita in flumen deici.

Cicerone, Pro Roscio Amerino 69-70 passim

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero