Riconosci: il tipo del periodo ipotetico; il valore del congiuntivo deberet.

 

Marcello e Verre - Cicerone

Vai alla versione in italiano

Marcello, il conquistatore di Siracusa, e Verre, il suo avido governatore, sono qui messi a confronto e considerati l’uno esempio di virtù, l’altro ricettacolo di ogni vizio.

Et Marcellus, qui, si Syracusas cepisset, duo templa se Romae dedicaturum voverat, is id quod erat aedificaturus iis rebus ornare quas ceperat noluit: Verres, qui non Honori neque Virtuti, quemadmodum ille, sed Veneri et Cupidini vota deberet, is Minervae templum spoliare conatus est. Ille deos deorum spoliis ornari noluit, hic ornamenta Minervae virginis in meretriciam domum transtulit. Viginti et septem praeterea tabulas pulcherrime pictas ex eadem aede sustulit, in quibus erant imagines Siciliae regum ac tyrannorum, quae non solum pictorum artificio delectabant, sed etiam commemoratione hominum et cognitione formarum. Ac videte quanto taetrior hic tyrannus Syracusanis fuerit quam quisquam superiorum, quia, cum illi tamen ornarint templa deorum immortalium, hic etiam illorum monumenta atque ornamenta sustulit.

Cicerone, In Verrem sec. 4. 55

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero