Durante la malattia si guarda il mondo con distacco: nulla ha più valore di fronte al desiderio impellente di recuperare la salute. Nuper me cuiusdam amici languor admonuit, optimos esse nos dum infirmi sumus. Quem enim infirmum aut avaritia aut libido sollicitat? Non amoribus servit, non adpetit honores, opes neglegit et quantulumcumque, ut relicturus, satis habet. Tunc deos tunc hominem esse se meminit, invidet nemini, neminem miratur neminem despicit, ac ne sermonibus quidem malignis aut attendit aut alitur: balinea imaginatur et fontes. Haec summa curarum, summa votorum mollemque in posterum et pinguem, si contingat evadere, hoc est innoxiam beatamque, destinat vitam. Possum ergo quod plurimis verbis, plurimis etiam voluminibus philosophi docere conantur, ipse breviter tibi mihique praecipere: ut tales esse sani perseveremus, quales nos futuros profitemur infirmi. Plinio il Giovane, Ep. 7. 26 Riconosci: i verbi costruiti con il dativo; il participio futuro (e il suo valore); i valori di ut; la relativa prolettica. |
sei il visitatore numero
|