Ripassa: l'accusativo nella sintassi dei casi; congiuntivo "vero" e congiuntivo "falso"; le interrogative dirette e indirette;le causali.
Riconosci: la funzione sintattica degli elementi sottolineati.
Relatività della morale - Cornelio Nepote
Nella prefazione al De viris illustribus, dedicato ad Attico, Cornelio Nepote sottolinea come nella biografia si debba sempre tener presente il concetto (già erodoteo) della relatività della morale e delle convenzioni culturali: in caso contrario si giudicherebbe in maniera completamente distorta il comportamento degli stranieri.
Non dubito fore plerosque, Attice, qui hoc genus scripturae leve et non satis dignum summorum virorum personis iudicent, cum relatum legent, quis musicam docuerit Epaminondam, aut in eius virtutibus commemorari, saltasse eum commode scienterque tibiis cantasse. Hi si didicerint non eadem omnibus esse honesta atque turpia, sed omnia maiorum institutis iudicari, non admirabuntur nos in Graiorum virtutibus exponendis mores eorum secutos. Neque enim Cimoni fuit turpe, Atheniensium summo viro, sororem germanam habere in matrimonio, quippe cum cives eius eodem uterentur instituto: at id quidem nostris moribus nefas habetur. Magnis in laudibus tota fere fuit Graecia victorem Olympiae citari, in scaenam vero prodire ac populo esse spectaculo nemini in eisdem gentibus fuit turpitudini: quae omnia apud nos partim infamia, partim humilia atque ab honestate remota ponuntur. Contra ea pleraque nostris moribus sunt decora, quae apud illos turpia putantur. Quem enim Romanorum pudet uxorem ducere in convivium? Aut cuius non mater familias primum locum tenet aedium atque in celebritate versatur? Quod multo fit aliter in Graecia: nam neque in convivium adhibetur nisi propinquorum, neque sedet nisi in interiore parte aedium, quae gynaeconitis appellatur, quo nemo accedit nisi propinqua cognatione coniunctus.
sei il visitatore numero
|