Si tratta di un Tacito molto impegnativo per l'uso frequente della
variatio
Fato e necessità - Tacito
Sed mihi haec ac talia audienti in incerto
iudicium est fatone res mortalium et necessitate immutabili an forte
volvantur. Quippe sapientissimos veterum quique sectam eorum aemulantur
diversos reperies, ac multis insitam opinionem non initia nostri, non
finem, non denique homines dis curae; ideo creberrime tristia in bonos,
laeta apud deteriores esse. contra alii fatum quidem congruere rebus
putant, sed non e vagis stellis, verum apud principia et nexus
naturalium causarum; ac tamen electionem vitae nobis relinquunt, quam
ubi elegeris, certum imminentium ordinem. Neque mala vel bona quae
vulgus putet: multos qui conflictari adversis videantur beatos, at
plerosque quamquam magnas per opes miserrimos, si illi gravem fortunam
constanter tolerent, hi prospera inconsulte utantur. Ceterum plurimis
mortalium non eximitur quin primo cuiusque ortu ventura destinentur, sed
quaedam secus quam dicta sint cadere fallaciis ignara dicentium: ita
corrumpi fidem artis cuius clara documenta et antiqua aetas et nostra
tulerit.
sei il visitatore
numero
|