Il saggio ricerca l'autosufficienza, non l'isolamento - Seneca

Vai alla versione in italiano

L'autosufficienza è la virtù principe del saggio stoico, ma il concetto di autosufficienza è spesso frainteso e confuso con una gretta chiusura verso il mondo esterno. Seneca mette in guardia Lucilio da questo errore.

Ait Chrisippus1 sapientem nulla re egere, et tamen multis illi rebus opus esse: "contra stulto nulla re opus est (nulla enim re uti scit) sed omnibus eget". Sapienti et manibus et oculis et multis ad cotidianum usum necessariis opus est, eget nulla re; egere enim necessitatis est, nihil necesse sapienti est. Ergo quamvis se ipso contentus sit, amicis illi opus est; hos cupit habere quam plurimos, non ut beate vivat; vivet enim etiam sine amicis beate. Summum bonum extrinsecus instrumenta non quaerit; domi colitur, ex se totum est; incipit fortunae esse subiectum, si quam partem sui foris quaerit. Sapiens, quamdiu quidem illi licet suo arbitrio res suas ordinare, se contentus est et ducit uxorem; se contentus est et liberos tollit; se contentus est et tamen non viveret si foret sine homine victurus. Ad amicitiam fert illum nulla utilitas sua, sed naturalis inritatio; nam ut aliarum nobis rerum innata dulcedo est, sic amicitiae. Quomodo solitudinis odium est et adpetitio societatis, quomodo hominem homini natura conciliat, sic inest huic quoque rei stimulus qui nos amicitiarum adpetentes faciat. Nihilominus, cum sit amicorum amantissimus, cum illos sibi comparet, saepe praeferat, omne intra se bonum terminabit.

Seneca, Lettere a Lucilio 9 13-18 passim

             

Riconosci: il tipo dei periodi ipotetici; il valore dei due cum.

 

 

 

(1) Crisippo è il terzo scolarca della Stoà antica dopo Zenone e Cleante.

Torna su

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero