Bisogna rimanere fedeli a Cesare
Curione si rivolge ai soldati esortandoli a rimanere fedeli a Cesare
e a non prestare ascolto ai nemici che tentano di sobillarli. Le sorti
della guerra, infatti, volgono ormai in favore di Cesare.
Dimisso consilio contionem advocat militum. Commemorat, quo sit eorum
usus studio ad Corfinium Caesar, ut magnam partem Italiae beneficio
atque auctoritate eorum suam fecerit. 'vos enim vestrumque factum,'
inquit, 'omnia deinceps municipia sunt secuta, neque sine causa et
Caesar amicissime de vobis et illi gravissime iudicaverunt. Pompeius
enim nullo proelio pulsus, vestri facti praeiudicio demotus Italia
excessit; Caesar me, quem sibi carissimum habuit, provinciam Siciliam
atque Africam, sine quibus urbem atque Italiam tueri non potest, vestrae
fidei commisit. At sunt qui vos hortentur, ut a nobis desciscatis. quid
enim est illis optatius quam uno tempore et nos circumvenire et vos
nefario scelere obstringere? aut quid irati gravius de vobis sentire
possunt, quam ut eos prodatis, qui se vobis omnia debere iudicant, in
eorum potestatem veniatis, qui se per vos perisse existimant? an vero in
Hispania res gestas Caesaris non audistis? duos pulsos exercitus, duos
superatos duces, duas receptas provincias? haec acta diebus quadraginta,
quibus in conspectum adversariorum venerit Caesar? an qui incolumes
resistere non potuerunt, perditi resistant? vos autem incerta victoria
Caesarem secuti diiudicata iam belli fortuna victum sequamini, cum
vestri officii praemia percipere debeatis?
Cesare, B. C. 2. 32. 1-6
sei il visitatore
numero
|