Meriti di Epaminonda - Cornelio Nepote

Nel tracciare il profilo di Epamiononda, il politico e generale di Tebe vincitore degli Spartani nella battaglia di Leuttra, Nepote mette in risalto la sua correttezza civica e il suo grande contributo alla costruzione della grandezza e dell’indipendenza della sua città

Hic uxorem numquam duxit. In quo cum reprehenderetur, quod liberos non relinqueret, a Pelopida, qui filium habebat infamem, maleque eum in eo patriae consulere diceret, 'Vide' inquit 'ne tu peius consulas, qui talem ex te natum relicturus sis. Neque vero stirps potest mihi deesse: namque ex me natam relinquo pugnam Leuctricam, quae non modo mihi superstes, sed etiam immortalis sit necesse est.' Quo (1) tempore duce Pelopida exules Thebas occuparunt et praesidium Lacedaemoniorum ex arce expulerunt, Epaminondas, quamdiu facta est caedes civium, domo se tenuit, quod neque defendere malos volebat neque impugnare, ne manus suorum sanguine cruentaret: namque omnem civilem victoriam funestam putabat. Idem, postquam apud Cadmeam cum Lacedaemoniis pugnari coeptum est, in primis stetit. Huius de virtutibus vitaque satis erit dictum, si hoc unum adiunxero, quod nemo ibit infitias, Thebas et ante Epaminondam natum et post eiusdem interitum perpetuo alieno paruisse imperio, contra ea, quamdiu ille praefuerit rei publicae, caput fuisse totius Graeciae.

Cornelio Nepote, De excellentibus ducibus exterarum gentium, Epaminonda 10

(1) Attenzione! Non si tratta di un nesso relativo ma di una relativa prolettica con attrazione inversa dell'antecedente. Traduci come se fosse: tempore quo...

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

 

sei il visitatore numero