Dario, alla vigilia dello scontro con i Macedoni guidati da Alessandro Magno, orgoglioso del suo sfarzoso esercito, chiede al greco Caridemo un giudizio sulle sue forze militari. La risposta non è quella che il re vorrebbe sentire. "Verum" inquit "et tu forsitan audire nolis et ego, nisi nunc dixero, alias nequiquam confitebor. Hic tanti apparatus exercitus, haec tot gentium et totius Orientis excita sedibus suis moles finitimis potest esse terribilis: nitet purpura auroque, fulget armis et opulentia, quantam, qui oculis non subiecere, animis concipere non possunt. Sed Macedonum acies, torva sane et inculta, clipeis hastisque immobiles cuneos et conferta robora virorum tegit. Ipsi phalangem vocant, peditum stabile agmen: vir viro, armis arma conserta sunt. Ad nutum monentis intenti sequi signa, ordines servare didicerunt. Quod imperatur, omnes exaudiunt: obsistere, circumire, discurrere in cornu, mutare pugnam non duces magis quam milites callent. Ac ne auri argentique studio teneri putes: adhuc illa disciplina paupertate magistra stetit: fatigatis humus cubile est; cibus, quem occupant, satiat; tempora somni artiora quam noctis sunt. Iam Thessali equites et Acarnanes Aetolique, invicta bello manus, fundis, credo, et hastis igne duratis repellentur! Pari robore opus est. In illa terra, quae hos genuit, auxilia quaerenda sunt: argentum istud atque aurum ad conducendum militem mitte." Curzio Rufo, Hist. Alex. 3. 2. 11-16
Riconosci: il tipo del periodo ipotetico; il valore di putes; la perifrastica passiva.
|
sei il visitatore numero
|