La
memoria è sì un dono di natura, ma va continuamente esercitata
Memoriam
quidam naturae modo esse munus existimaverunt, estque in ea non dubie
plurimum, sed ipsa excolendo sicut alia omnia augetur: et totus inanis
est labor nisi ceterae partes hoc velut spiritu continentur. Nam et
omnis disciplina memoria constat, frustraque docemur si quidquid audimus
praeterfluat, et exemplorum, legum, responsorum, dictorum denique
factorumque velut quasdam copias, quibus abundare quasque in promptu
semper habere debet orator, eadem illa vis praesentat: neque inmerito
thesaurus hic eloquentiae dicitur.
Quintiliano,
Inst. Or.
11. 2. 1-2 passim (Abilitazione magistrale 1966, I sessione)
|