Torna alla Home

Traduzione di questo passo

Torna all'elenco delle versioni di abilitazione magistrale

 

 

 

 

La mirabile forza della parola

 

Iam vero domina rerum, ut vos soletis dicere, eloquendi vis quam est praeclara quamque divina! Quae primum efficit ut et ea quae ignoramus discere et ea quae scimus alios docere possimus; deinde hac cohortamur hac persuademus, hac consolamur afflictos hac deducimus perterritos a timore, hac gestientes conprimimus hac cupiditates iracundiasque restinguimus, haec nos iuris legum urbium societate devinxit, haec a vita inmani et fera segregavit. Ad usum autem orationis incredibile est, nisi diligenter attenderis, quanta opera machinata natura sit. primum enim a pulmonibus arteria usque ad os intimum pertinet, per quam vox principium a mente ducens percipitur et funditur. Deinde in ore sita lingua est finita dentibus. Ea vocem inmoderate profusam fingit et terminat atque sonos vocis distinctos et pressos efficit.

 

Cicerone, De Natura deorum 2. 148- 149 (Abilitazione magistrale 1961, II sessione)

 

 

 

Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto