Torna alla Home

Traduzione di questo passo

Torna all'elenco delle versioni

 

 

 

 

In questa versione individua: la funzione dei pronomi relativi; le proposizioni causali

 

Occhio al costrutto! donare aliquem aliqua re = donare qualcosa a qualcuno

 

 

Corone militari $

 

Un elenco delle varie specie di corone militari e delle loro caratteristiche

 

Militares coronae multae et variae sunt. Quarum quae nobilissimae sunt, has ferme esse accepimus: triumphalem, obsidionalem, civicam, muralem, castrensem, navalem; est quoque corona, quae ovalis dicitur. Triumphales coronae sunt aureae, quae imperatoribus ob honorem triumphi mittuntur. Haec antiquitus e lauru erant. Obsidionalis est corona, quam ii, qui liberati obsidione sunt, dant ei duci, qui (eos) liberavit. Ea graminea est. Hanc coronam gramineam senatus populusque Romanus Q.Fabio Maximo dedit bello Poenorum secundo, quod urbem Romam obsidione hostium liberavisset. Civica corona appellatur, quam civis civi, a quo in proelio servatus est, testem vitae salutisque perceptae dat. Ea fit e fronde quernea, fuit etiam ex ilice. Hac corona civica L'. Gellius, vir censorius, in Senatu Ciceronem consulem donari a republica censuit, quod eius opera atrocissima illa Catilinae coniuratio detecta vindicataque esset. Muralis est corona, qua donatur ab imperatore, qui primus murum subiit inque oppidum hostium per vim ascendit; idcirco quasi muri pinnis decorata est. Castrensis est corona, qua donat imperator eum, qui primus in hostium castra pugnans introivit; ea corona insigne valli habet. Navalis est corona qua donatur maritimo proelio qui primus in hostium navem vi armatus transiluit; ea quasi navium rostris insignita est. Ovalis corona murtea est; eam habebant in capite imperatores qui ovantes in urbem introibant. 

 

Gellio, Noctes Atticae 5. 6. 1-21passim

.  

 

 

Suggerimenti sul metodo di affrontare la traduzione di questo brano in modo corretto